21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,respondere ex his illis qui miserunt te.
22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est,neque conteras egenum in porta :
23 quia judicabit Dominus causam ejus,et configet eos qui confixerunt animam ejus.
24 Noli esse amicus homini iracundo,neque ambules cum viro furioso :
25 ne forte discas semitas ejus,et sumas scandalum animæ tuæ.
26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas,et qui vades se offerunt pro debitis :
27 si enim non habes unde restituas,quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?