1 Quando sederis ut comedas cum principe,diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2 Et statue cultrum in gutture tuo :si tamen habes in potestate animam tuam.
3 Ne desideres de cibis ejus,in quo est panis mendacii.
4 Noli laborare ut diteris,sed prudentiæ tuæ pone modum.
5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6 Ne comedas cum homine invido,et ne desideres cibos ejus :
7 quoniam in similitudinem arioli et conjectorisæstimat quod ignorat.Comede et bibe, dicet tibi ;et mens ejus non est tecum.