1 Ne æmuleris viros malos,nec desideres esse cum eis :
2 quia rapinas meditatur mens eorum,et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia ædificabitur domus,et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria,universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est,et vir doctus robustus et validus :
6 quia cum dispositione initur bellum,et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ;in porta non aperiet os suum.