10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,imminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem animæ tuæ nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.