12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem animæ tuæ nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.