6 quia cum dispositione initur bellum,et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ;in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
9 cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,imminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem animæ tuæ nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.