19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
20 Infernus et perditio numquam implentur :similiter et oculi hominum insatiabiles.
21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,sic probatur homo ore laudantis.Cor iniqui inquirit mala,cor autem rectum inquirit scientiam.
22 Si contuderis stultum in pilaquasi ptisanas feriente desuper pilo,non auferetur ab eo stultitia ejus.
23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui,tuosque greges considera :
24 non enim habebis jugiter potestatem,sed corona tribuetur in generationem et generationem.
25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes,et collecta sunt fœna de montibus.