18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ;qui perversis graditur viis concidet semel.
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;qui autem sectatur otium replebitur egestate.
20 Vir fidelis multum laudabitur ;qui autem festinat ditari non erit innocens.
21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,et dicit hoc non esse peccatum,particeps homicidæ est.