21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;iste et pro buccella panis deserit veritatem.
22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,ignorat quod egestas superveniet ei.
23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.
24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,et dicit hoc non esse peccatum,particeps homicidæ est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est ;qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit ;qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.