24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,et dicit hoc non esse peccatum,particeps homicidæ est.
25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;qui vero sperat in Domino sanabitur.
26 Qui confidit in corde suo stultus est ;qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
27 Qui dat pauperi non indigebit ;qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;cum illi perierint, multiplicabuntur justi.