12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes,thronus ejus in æternum firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ;puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,et justi ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,et dabit delicias animæ tuæ.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;qui vero custodit legem beatus est.