3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram ;vir avarus destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suorete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum ;impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.