6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum ;impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;justi autem quærunt animam ejus.
11 Totum spiritum suum profert stultus ;sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.