10 Ne accuses servum ad dominum suum,ne forte maledicat tibi, et corruas.
11 Generatio quæ patri suo maledicit,et quæ matri suæ non benedicit ;
12 generatio quæ sibi munda videtur,et tamen non est lota a sordibus suis ;
13 generatio cujus excelsi sunt oculi,et palpebræ ejus in alta surrectæ ;
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16 Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.