14 generatio quæ pro dentibus gladios habet,et commandit molaribus suis,ut comedat inopes de terra,et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ,dicentes : Affer, affer.Tria sunt insaturabilia,et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
16 Infernus, et os vulvæ,et terra quæ non satiatur aqua :ignis vero numquam dicit : Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem,et qui despicit partum matris suæ,effodiant eum corvi de torrentibus,et comedant eum filii aquilæ !
18 Tria sunt difficilia mihi,et quartum penitus ignoro :
19 viam aquilæ in cælo,viam colubri super petram,viam navis in medio mari,et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulteræ,quæ comedit, et tergens os suumdicit : Non sum operata malum.