29 Tria sunt quæ bene gradiuntur,et quartum quod incedit feliciter :
30 leo, fortissimus bestiarum,ad nullius pavebit occursum ;
31 gallus succinctus lumbos ;et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;et qui provocat iras producit discordias.