15 Et de nocte surrexit,deditque prædam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.
16 Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.
19 Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.
20 Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.
21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.