3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam,et divitias tuas ad delendos reges.
4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,et mutent causam filiorum pauperis.
6 Date siceram mœrentibus,et vinum his qui amaro sunt animo.
7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,et doloris sui non recordentur amplius.
8 Aperi os tuum muto,et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
9 Aperi os tuum, decerne quod justum est,et judica inopem et pauperem.