16 Non enim dormiunt nisi malefecerint,et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17 Comedunt panem impietatis,et vinum iniquitatis bibunt.
18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,et crescit usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa ;nesciunt ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos,et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis :custodi ea in medio cordis tui :
22 vita enim sunt invenientibus ea,et universæ carni sanitas.