20 Fili mi, ausculta sermones meos,et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21 Ne recedant ab oculis tuis :custodi ea in medio cordis tui :
22 vita enim sunt invenientibus ea,et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant,et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis,et omnes viæ tuæ stabilientur.