23 Omni custodia serva cor tuum,quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum,et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant,et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26 Dirige semitam pedibus tuis,et omnes viæ tuæ stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ;averte pedem tuum a malo :vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus :perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.Ipse autem rectos faciet cursus tuos,itinera autem tua in pace producet.