1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.Ne attendas fallaciæ mulieris ;
3 favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :
4 novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vitæ non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.