3 favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :
4 novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vitæ non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
7 Nunc ergo fili mi, audi me,et ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuam,et ne appropinques foribus domus ejus.
9 Ne des alienis honorem tuum,et annos tuos crudeli :