1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,defixisti apud extraneum manum tuam :
2 illaqueatus es verbis oris tui,et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,quia incidisti in manum proximi tui.Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis,nec dormitent palpebræ tuæ.
5 Eruere quasi damula de manu,et quasi avis de manu aucupis.
6 Vade ad formicam, o piger,et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Quæ cum non habeat ducem,nec præceptorem, nec principem,