20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ.
21 Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitæ increpatio disciplinæ :
24 ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extraneæ.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :
26 pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.