30 cum eo eram, cuncta componens.Et delectabar per singulos dies,ludens coram eo omni tempore,
31 ludens in orbe terrarum ;et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
32 Nunc ergo, filii, audite me :beati qui custodiunt vias meas.
33 Audite disciplinam, et estote sapientes,et nolite abjicere eam.
34 Beatus homo qui audit me,et qui vigilat ad fores meas quotidie,et observat ad postes ostii mei.
35 Qui me invenerit, inveniet vitam,et hauriet salutem a Domino.
36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ;omnes qui me oderunt diligunt mortem.