15 et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
16 Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.
17 Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.
18 Hæ sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,
19 Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
20 Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
21 Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,