2 non audivit vocem,et non suscepit disciplinam ;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropinquavit.
3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
4 Prophetæ ejus vesani, viri infideles ;sacerdotes ejus polluerunt sanctum,injuste egerunt contra legem.
5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;nescivit autem iniquus confusionem.
6 Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolatæ sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.
7 Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis meæ in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.