4 Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere.
5 Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium.
6 Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens,
7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem.
8 Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat.
9 Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei :
10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato.