15 Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
16 Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
17 Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
18 Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
19 Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
20 Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
21 Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.