4 Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.
5 Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
6 Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
7 Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.