8 Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
9 quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
10 Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
13 Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
14 Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.