11 Jerusalem civitas Dei,castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
12 Confitere Domino in bonis tuis,et benedic Deum sæculorum :ut reædificet in te tabernaculum suum,et revocet ad te omnes captivos,et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
13 Luce splendida fulgebis,et omnes fines terræ adorabunt te.
14 Nationes ex longinquo ad te venient,et munera deferentes adorabunt in te Dominum,et terram tuam in sanctificationem habebunt :
15 nomen enim magnum invocabunt in te.
16 Maledicti erunt qui contempserint te,et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te :benedictique erunt qui ædificaverint te.
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis,quoniam omnes benedicentur,et congregabuntur ad Dominum.