3 Confitemini Domino, filii Israël,et in conspectu gentium laudate eum :
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum,ut vos enarretis mirabilia ejus,et faciatis scire eosquia non est alius deus omnipotens præter eum.
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras,et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum,et cum timore et tremore confitemini illi :regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
8 Convertimini itaque peccatores,et facite justitiam coram Deo,credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.