7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi :quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
8 Convertimini itaque peccatores,et facite justitiam coram Deo,credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus :agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
11 Jerusalem civitas Dei,castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
12 Confitere Domino in bonis tuis,et benedic Deum sæculorum :ut reædificet in te tabernaculum suum,et revocet ad te omnes captivos,et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
13 Luce splendida fulgebis,et omnes fines terræ adorabunt te.