12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ ejus, sicut et sancti Job.
13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata ejus custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei,
14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ.
15 Nam sicut beato Job insultabant reges, ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus, dicentes :
16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas ?
17 Tobias vero increpabat eos, dicens : Nolite ita loqui :
18 quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo.