1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis,
2 dicens : Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt,et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
3 Et nunc Domine, memor esto mei,et ne vindictam sumas de peccatis meis,neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis,ideo traditi sumus in direptionem,et captivitatem, et mortem,et in fabulam, et in improperium omnibus nationibusin quibus dispersisti nos.
5 Et nunc Domine, magna judicia tua,quia non egimus secundum præcepta tua,et non ambulavimus sinceriter coram te.
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum,et præcipe in pace recipi spiritum meum :expedit enim mihi mori magis quam vivere.
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui,