10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
14 Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.
16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia.