22 Non enim delectaris in perditionibus nostris : quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.
23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.
24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei :
25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.