9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens : Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.
10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros ? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ : et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit, neque bibit :
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam.
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum
13 dixit : Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum : qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te.
14 Ad te, Domine, faciem meam converto ; ad te oculos meos dirigo.
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.