11 quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.
13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.
14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.