14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.
15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.
16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.
17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.
18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.
19 Consilium semper a sapiente perquire.
20 Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.