4 memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.
5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.
6 Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.
7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.
8 Quomodo potueris, ita esto misericors.
9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
10 Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :