8 Et respondens angelus, dixit ei : Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus dæmoniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.
9 Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur.
10 Et dixit ei Tobias : Ubi vis ut maneamus ?
11 Respondensque angelus, ait : Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliam præter eam.
12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.
13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.
14 Tunc respondit Tobias, et dixit : Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt : sed et hoc audivi, quia dæmonium occidit illos.