13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :
14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.
15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.
16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,
17 et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.
18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.
19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.