6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.
8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.
10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.
11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.
12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.