1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.