1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
2 anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.