9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritas, vel veste pretiosa :
10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.