7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.